Nosocomium docet
Nosocomium docet
Quis umquam, gravi aut levi morbo affectus, nosocomium non
adiit medicorum curatione indigens?
Sine dubio locus iste amoenus appellari non potest. Huc
conveniunt, alioquin, vitae et aetate variae et ordine et
humanitate, id quod efficit ut nosocomium parvae societati simile
sit, in qua corporis et animi dolores omnes aegrotos aequos
concordesque reddere videntur. Hoc in loco quisque aliorum morbos
et aegritudines metitur atque sui ipsius morbo et
aegritudini comparare potest, quod difficilius ex consuetudine
evenit, propterea quod suis rebus tantum consulere solet;
persaepe, enim, ad sanitatem reversus, parvi praetii incommodum
magnam maestitiam affert, etsi nosocomium longe aliud docere
visum est.
Liceat ei, qui haec scribit, narrare id quod multis annis ante
in nosocomio neapolitano suis ipsis oculis aspexit. Constat hac
in urbe permultos in paupertate vivere. Hora cenandi adveniente,
nonnulli propinqui cum pueris nosocomium aderant, aegrotos
appropinquabant atque circumstabant; victus cotidiani administer
non solum aegrotis sed etiam eorumque propinquis (pueris saltem)
cenam praebebant.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|