Brevis post exactos marxistas historia ChiliensisDie XI Sept.
Brevis
post exactos marxistas historia Chiliensis
Die
XI Sept. anni MCMLXXIII Praesidem communismo Cubano faventem
milites et cives Chilienses a munere expulerunt; et quamvis
difficile sit de his rebus tractare, praesertim breviter, tamen,
quia amicis rogantibus nolo adversari, faciam sedule; neque eorum
immemor, militum aut civium, qui vecordia ac vi vel mortem
obierunt vel durissime vitam degerunt.
Quadraginta
enim annos abhinc milites Chilienses, qui tunc legibus maxime
paruerant, armis rem publicam adepti sunt, quod non fecissent
profecto, nisi gravissimis causis essent adducti: democratia enim
iam erat intermissa; annona pretiosissima; mercatores
constringebantur; violenter ubique agebatur; multi etiam arma
illegitime gerebant, multi quoque armis sese protegendos
putabant.
Chilia
ita regebatur ut assuefieret ad regimen communisticum Cubanum,
quod minime democraticum a pluribus iudicatur; sexaginta enim
annos dictaturam durissimam civibus imponit. Id erat regimen a
quo militum civiumque merito atque opera liberati sumus. E Cuba,
ut scitur, in Miamiam insulani lintribus et cum vitae periculo
migrare cupiunt.
Quod,
ut dicitur, Enricus Kissinger aliique sepemtrioamericani operam
dederint ut Praesidem Allende expelleretur, possit esse verum; at
hic in Chilia nos cives sine opera aliena iam putabamus regimen
esse illegitimum et non ferendum.
Praeses
tunc rei publicae Salvator Allende eodem die undecimo Septembris,
quo milites ingrediebantur in aedes praesidentiales, se ipse
occissus est; nunc autem ii, qui Salvatoris Allende partes secuti
erant, eius effigiem et memoriam, quadraginta annis transactis,
honorare cupiunt; omnes nempe mortui observantia et honore digni
sunt, nec non ii milites qui eisdem temporibus a tromocratis
necati sunt.
Quod
supra brevissime scripsi non est nisi mea opinio, qui illis
temporibus in Chilia versatus sum et oculis vidi nationis
interitum; historia, magis ponderata et scientifice vestigata,
nondum scripta est. Interea nos, qui a marxistis dissentimur,
videmur dicendi facultate carere cum passim et tumultuose
obruimur. Nunc est politice rectum contra regimen militare tela
continenter conicere. Dolendum autem est quod quidam odium rebus
politicis adhibent et civili dialogo magnopere obsistunt. Utinam
locum vel interretialem habeamus adeo apertum ut quisque suam
sententiam “sine ira et studio” (quamvis cum errore)
proferre possit.
Scripsit Paulus Kangiser
|