Tianyue Wu
Tianyue Wu
Sinensis
philosophus de natione sua recenter dixit quod nunc ex utilitate
aestimationes omnium sentiuntur etiam populus sententiam
assumpsit quia Carpe diem. Tianyue Wu Sinenses simul oeconomiae
incremento frui materialismique philosophia morali vacua laborare
dixit. Arimini universitatis Pechinensis professor Wu
disserebatur in Conventu ad Amicitiam inter Populos, seu Rimini
Meeting
Wu
catholicus occasionem videt praecipuam ut Christiani culturam
quam saecularem evangelizent. Quorum 30 miliones in Sinis
censentur et ex eo numero sex miliones catholici. Tamen
Christiani modo parvum partem incolarum constituunt. Sinarum
historia jam diu saeculari, Wu Christianum et Christianam monuit
et quaecumque Christianitati inconstantia sese abscindere et
actuosam, quantovis insectationis periculo, se praestare. Etenim
annis vel recentibus in Sinis fidem exercendi causa multi
graviter passi sunt.
In
familia catholica sublatus Wu Ritum Latinum velut ante tempus
Concilii Vaticani II sic usque ad decennium 2000 Latine
celebratum fuisse memoravit. Nam Catholici Sinenses a mundo
externo separati erant. Wu cum ex pueritia propter fidem suam
despectus esset, tum de ea lucidiorem perceptionem animi
inquirere coactus est. Ipso monstrata Alberti Einstein verba
fidei religiosae faventia quamquam non funditus ipso persuaserunt
studium accendit percipiendi. Sinenses enim physicos eorumque
verba summe respiciunt eorum potentiá meliorem vitam terrestrem
faciendi confidentes. Cum autem ipse auribus accepisset veteres
orationes Latinas ad donandam avi docti animae pacem proditas,
e.g. de profundis clamavi ad te Domine, pax animo Wu donata est
doctrinaeque veteres ab avia traditae magis ab ipso proprie
receptae factae sunt.
Rimini
Meeting a motu catholicorum laicorum Communione et Liberatione
(Italice Comunione e Liberazione) quotannis apparatur.
Congressorum circiter octies centena milia annis recentissimis
singulis computata sunt.
Scripsit Thomas Davis
|