De quaestione Islamica
De quaestione Islamica
In Islamico
meditullio sive nuce inest doctrina sacra, quae societati
pluralisticae, liberali, toleranti incompatibilis videtur;
memorandum est sacrum librum Muslimorum sive Coranum esse verbum
Dei aeternum et verum et immutabile, quod propheta Mahoma per
Arcangelum Gabrielem accepit ut recitaret. Coran (Qu’rän)
enim recitationem significat; hic textus apud islamistas in mente
Divina, pristino sermone Arabico, ab initio temporum scriptus
est; adduntur nempe prophetae facta et dicta.
Haec praecepta
Coranica immutabilia, quae ab prophetae dictis et factis
adimplentur, non solum ad spiritales res vel supernas sed etiam
ad vitam generis humani totam pertinent; non potest igitur esse
ordo saecularis a religione sepositus; immo, ab ipsa religione
moderatur.
Insuper
Islamismus non agnoscit summatum civilem democraticum a populo
institutum, nisi omnino divinitus factus est; itaque Fratres
Muslimi dicunt Coranum esse sibi constitutionem politicam;
violentia Islamica non a vetere sive obsoleta schola evenit, sed
ab ipsa praesenti doctrina; sunt vero Arabes qui pacifice sese
gerunt et fortasse etiam Islamismum mediocriter sequuntur,
quapropter non omnes eadem lege sunt iudicandi; indeque
difficilis via ad tuendum cultum civilem et pacem habendam.
Scripsit Paulus Kangiser
|