Annus
2 0 1 3


Russi de monumento Sovietico dedecorato indignantur

Russi de monumento Sovietico dedecorato indignantur

Cum noctu nescioqui homines in urbe Sofia monumentum Sovieticum colore roseo inquinassent addita inscriptione (scripserunt se de copiis ingressis excusare velle, a quibus anno MCMLXVIII ver Pragense quod dicitur exstinctum esset), Russi a Bulgaris petiverunt, ut monumenta sua militaria diligentius tuerentur summamque darent operam, ne „fana Sovietica“ dedecorarentur.Alexander Lukashevic, qui pro ministro rerum externarum locutus est, indignatus est , quod magistratus Bulgariani ne necessaria quidem fecissent, ne tale dedecus fieret. Ceterum non primum talia esse facta. Se sperare fore, ut ii, qui memoriam militum Sovieticorum, qui in Bulgaria a Nazistis liberanda occidissent, tantopere inquinavissent, inquirerentur ac punirentur.

Rossen Milanov, praefectus urbis, eam rem accusatoribus publicis detulit. Iis, qui facinus commiserunt, custodia biennii imminet. Monumentum ipsum iam purgatum esse dicitur. Annis quoque superioribus „artifices“ ignoti eo monumento reclamandi causa abutebantur: proximo anno capita figurarum pannis induta sunt, ut musicis gregis “Pussy Riot” comprehensis reclamaretur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae