Untitled
"In Syria vi agendum esse"
Si res ita se habent, ut didicimus, - ait Laurentius Fabius,
minister Gallicus rebus exteris addictus (qui in imagine
aspicitur) - coram caede chemicalibus in Damasci insulis
suburbanis perpetrata opus est potentissimas civitates
occidentales vi respondere, excepta incursione terrestri.
Actionem per legatos armis anteponendam esse: indagatoribus
Ordinis Nationum Unitarum, qui nunc Damasci sunt, ab rectoribus
Syriacis libertatem ibi requirendi dandam esse, ubi tam horrifica
facinora facta esse putentur; si vero praesidens Bassar El Assad
impediat, hoc ipsum indicium esse culpae.
"Si chemicalium veneficorum usus comprobetur, - inquit -
praesentibus ONUs indagatoribus, hoc significet Bassarem El Assad
totius orbis communitati irridere." Nam ante unum annum
Baracus Obama, qui Civitatibus Americae Unitis preaeest,
sollemniter dixerat usum chemicalium in bello Syriaco limitem non
transgrediendum esse. "Si XIII centeni homines ita
interfecti sint, Bassar se omni impunitate uti posse
reatur."
Laurentius Fabius avet, si narrata vera esse demonstrentur,
impetum communem Americanorum Anglorum Francogallorum necnon
Russorum sine copiis terrestribus; interrogatus autem quibus
armis impetum fieri possit, "Ego me ipsum intellego,"
respondit " si tamen legatus Russus in Consilio Securitatis
communi deliberationi obstiterit, aliter decernendum erit:
quomodo non dicam."
Scripsit Herimannus Novocomensis
|