Annus
2 0 1 3


Ubi Gaius.

Ubi Gaius... ibi non Gaia

Singulare nuntium diurnus quidam anglicus edidit.

Constat plurimas ex orientalibus regionibus familias in Anglia agere, ubi eorum liberi non solum anglice loqui didicerunt, sed etiam Anglorum more vivere. Annis praetereuntibus adulescentes magis magisque patrum maiorumque consuetudines et auctoritatem inviti colunt et observant. Patres praesertim, magis quam matres (plerumque indulgentes ac liberorum de laetitia sollicitae), timent ne,  auctoritate amissa, a sodalitate, in qua vivunt, spernantur et amoveantur, id quod iis maximo dedecori est. Ergo aestatis feriis nonnulli patres filiarum ducendarum auctores fiunt in suas patrias; excusationem adducunt propinquos visitandi (tessera solum ad eundum autem empta), re vera eo animo ut filias in matrimonium collocent, iam cum aliis patribus constitutum. Plerumque accidit ut adulescentulae viris incognitis et aetate provectis nubere impellantur. Hae tristes condiciones cum patefactae sint, anglicae rei publicae rectores medicos, docentes et avioportuum custodes exhortati sunt ut vigilent auxiliumque sollicitent.

His adulescentulis (feminis maxima parte) auxilium praebet societas quaedam “ong” Karma Nirvana, cuius rectix Jasvinder Sanghera sedecim annos nata a familia repudiata et amota est, cum matrimonium in India constitutum recusaverit. Adulescentulis miseris suadetur ergo ut metallicum cochlear in subligari abscondant, ita ut, in avioportu instrumento electronico cum detectum sit, impediantur ut abeant, numquam postea rediturae. Cum cochlear enim detectum sit, adulescentulae in locum tutum deducuntur, ubi a metu se recipiunt, tristem suam historiam narrant et legum praesidio proteguntur.

Anno praeterito magis quam sex milia harum miserarum historiarum detectae sunt. Puella quaedam, tredecim annos nata, maximo cum dolore narravit se vi in matrimonium viro incognito datam esse, a quo octo annos stuprata est, postea effugisse et libertatem recuperavisse. Sunt quae, cum hanc miseram vitam tolerare non possint, mortem sibi consciscunt, morum admodum dissimilium concursu oppressae.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae