Sarah Palin Australiana petitione magistratus desistit
Sarah Palin Australiana petitione magistratus
desistit
Stephania Banister, mulier quaedam Australiana, post dicta sua
infanda ad religionem Mahumetanorum pertinentia petitione
magistratus destitit: in percontatione televisifica dixerat se a
re Islamica, quatenus terra esset, minime abhorrere,
tamen secundum leges Islamicas se in Australia vivere nolle. Nec
satis erat: nam cum dicere vellet minimam Australianorum partem Corano
credere, pro Corano dixit haram, quod verbum res
nefastas significare constat.
Denique in eo, quod de Iudaeis dixit, summae fuit mirationi:
Iudaeos ab haram non teneri, quippe cum suam ipsorum
haberent religionem, quae Iesum Christum sequeretur.
quae dicta in interrete pervulgata cum passim deriderentur,
mulier ipsa ab Australianis cognomine Sarah Palin
Australiana appellabatur: Palin (in parte sinistra
imaginis, dum in dextro latere Stephania effingitur), quae
anno MMVIII pro partibus Republicanorum praesidiatum vicarium
petiverat, simili modo risus movit.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|