Annus
2 0 1 3


De lege homosexualitatem adversantem

De lege homosexualitatem adversante

... in Russia adprobata

In Russia lex nuper approbata est ne quis alteram directionem sexualem, quae est homosexualitas, pueris doceat neve postulet iunctiones homosexuales lepidas esse atque idem ac viri et feminae matrimonium. Homosexualibus huic legi adversantibus Constantinus Dolgov, (cuius imago iuxta ponitur)  iuribus humanis praepositus,  dixit nullas esse normas internationales quae  agnoscant directionem sexualem vel generis identitatem.

Homosexuales vero per porticationem sive lobbium intendunt apud reipublicae auctoritates demostrare hominibus  ius esse identitatis sexualis libere ac voluntarie determinandi optandique; at Dolgov respondit non esse in animo hominum libertatem constringere sed unice pueros puellasque a tergiversationibus de sexu protegi;  apud genus enim humanum non aeque valere heterosexualitatem et homosexualitatem.

 

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae