??? ??? µe??s??? ?a? t??a p??? ß?a?
Nunc omnes ebrios fieri opoortet, invitos
quoque, Myrsilus mortuus est
"Nýn chré methýsthen kái tina
prňs bían
pónen, epči dč kátthane
Mýrsilos."
Alkáios
Haec scripsit Alcaeus poeta de Myrsilo
tyranno nuper mortuo. Quid scribere possumus de Berlusconio qui,
viginti annos quasi Italiae dominus, longe ditissimus omnium,
diurnorum teleretium, cautionum societatis cuiusdam et ceterarum
rerum possessor, in ius persaepe et variis causis adductus est et
nuper aerario fraudato condemnatus est? Corpore sine dubio non
decessit (hoc minime optandum est), quin etiam quasi fera
mortifero vulnere icta, “ferro ignique vastari” se
iudices minatur, magna voce clamitat “Me vexantur”.
Iste imperium adfirmat iudicibus superius
esse oportere, cum hi sint (eius sententia) magna parte
communisti, sectatores, praeiudiciis obnubilati …
Berlusconius, multis milibus suffragiorum acceptis, quasi legibus
solutum se gerit. Eius partis legislatores adsentiunt, ab ipso
electi creatique. Inverecunde Berlusconiani a Neapolitano
praeside veniam pro eo petere in animo habent, cum lites adhuc
sub iudicibus sint. Verecundia abest, arrogantia abundat.
Singularis rei publicae Italicae condicio civibus et
gubernatoribus apparet qui in externis nationibus agunt, ubi viri
in re publica exercitati, etsi multo minoribus criminibus
accusati, magistratum abdicant; rei publicae decus vincit.
Obscura nox Italiam obruere pergit. Bonae
voluntatis civium erit lucem rursus ferre.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|