Annus
2 0 1 3


Christiani in Sudania in periculo versantur

Christiani in Sudania in periculo versantur

Mense Iulio anni MMXI Sudania Meridionalis a reliqua Sudania divisa est, atque legem Islamicam, quae sharia vocatur, publice recepit, adeo ut Praeses Omar al-Bashir (quem in imagine adposita vides) totam Sudaniam sub lege Islamica intendat subicere; quoniam vero apostatae putantur omnes, qui ex lege Islamica in aliam religionem transgrediuntur, certum esse videtur homines ad 170 in carcerem inclusos esse apostasiae reos, custodesque reliquos qui christianismum complecti sint vestigant et insequuntur.

Praeterea Catholica templa delentur, scholae clauduntur, operarii arripiuntur, advenae expelluntur, editiones vetantur; omnia enim prohibuntur nisi Islamica. Ecclesia quoque Presbiteriana vexata est, nam in eam custodes publici sunt ingressi advigilandi causa. Est ibi consociatio cui nomen Circulus Barnaba (vulgo Barnaba Team), qui libertatem religiosam fovet; per eam notum est virum in Karthoumio, urbe capite, arreptum et in carcerem coniectum esse atque interrogari de ceteris qui religionem Islamicam reliquissent et in Ecclesiam aliquam Christianam sint recepti.

Ad legem Islamicam Christiani persecutionem in Sudania patiuntur.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae