In vincula,
In vincula, in vincula coniciatur ... feles!
Numquis ignorat et antiquis et recentibus
temporibus animalibus ad scelera admittenda homines usos esse? De
duabus felibus diurni nuntios ediderunt.
In regione Russa Komi carceris cuiusdam
custodes felem maculosam aspexerunt quae murum ascendere
conabatur. Eam cum cepissent, custodes magno cum stupore duos
telephonios mobiles invenerunt ventri adligatos. Sine dubio saepe
nonnulli, qui in custodia servantur, aliquo modo ea accipiunt
quae vetantur; numquam autem acciderat ut feles instrumentum
sceleris in carcere adhiberetur.
In urbe Arapiraca (in Brasile posita)
custodes animadverterunt felem quandam carcerem inire et exire;
hac in re nulla suspicio videbatur esse. Factum est autem ut a
custodibus caperetur feles, cui telephonii, chip et
fugae instrumenta ventri adligata erant. Quare gravis feles cum
difficultate movebatur, id quod effecit ut comprehensa sit.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|