Incolumem puellulam a quinto tabulato concidentem mansisse
Incolumem puellulam a quinto tabulato concidentem mansisse
Puellula duorum annorum incolumis in quorundam salutis
auctorum brachia cecidit praeceps a quinto tabulato. Quod accidit
hesterno die in magna urbe Sinensi Ningbo provinciae Zhejiang, ut
instrumentis communicationis relatum est: puellulam adrepsisse ad
fenestrae proiecturam insciis parentibus; deinde illam collapsam
esse, tamen suspensam brachiis ac clamantem vacuitate instante
sub pedibus. Infans nonnullis momentis formidine capta pependit,
quam satis fuit ut aliqui viatores ad eam capiendam ex imo se
pararent cum praecipitaretur. Viri casus vim mitigaverunt ita ut
parvula prope incolumis manserit, leviter vulnerata et livens.
Etiam validi adiutores brachiis non graviter offensi ob concursum
evaserunt.
Fabula horrifica laetum epilogum invenit.
http://www.today.it/mondo/bambina-cina-caduta-quarto-piano-video.html
Scripsit Lydia Ariminensis
|