Annus
2 0 1 3


Opiniones de re athletica mihi maxime gratae

Opiniones de re athletica mihi maxime gratae

Astronauta Neil Armstrong: Puto quemque hominem possidere in antecessum definitum numerum ictuum cordis. Nolo meum talem numerum deminuere currendo ac corpus exercendo.

Henry Ford, industrialista Americanus: Ecercitationem corporis nullius esse momenti. Dum enim sanus es, exercitatio nullo modo prodesse tibi potest. Cum autem aegrotes, nimis sero est ut ea utaris.

Barry Gray, musicus Britannus: Exercitationem meam facio currendo ad funera amicorum, qui corpora sua exercuerint.

Addendum est his quoque illud Churchillianum, rogatum a diurnario quomodo ei contigerit aetatem tam provectam (erat tunc vir fere nonaginta annos natus) assequi, vitam cum egisset minime sanam (bibit permulta vischia, fumabat sigaria). Cui diurnario respondit praeclarus minister primarius Britanniae (dificillimum quidem annorum 1940-45): Numquam athleticam colui.

Memoranda quoque est sors ultima Milonis Crotoniensis, athletarum omnium primum (excepto fortasse Hercule) post memoriam gentium. Cuius interitum ita Aulus Gellius depinxit:Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc volens, an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque; quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.

http://iconoclastes2.blogspot.it/

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae