Res Publica Croatia propediem in Unione Europaea
Res Publica Croatia propediem in Unione Europaea
In
occasione proximae cooptationis patriae meae Croatiae in Unionem
Europaeam gratissimum est mihi Unionis Europaeae et Croatiae
hymnis in linguam Latinam conversis omnes salutare.
Multis
notum est Croatiam pulcherrimam esse, sed cur in hymno Croatico
poeta dixit eam etiam virtute terram notam et gloriosam esse? Ex
quo tempore est illa? Num eam temporibus incursionum Turcarum
antemurale christianitatis appellabant? Num eius est filius ille
Marcus Marulus (Marko Marulic), cuius notissimum opus De
institutione bene vivendi per exempla sanctorum duobus saeculis
medii aevi in Europa liber plurimum divenditus (best-seller) erat…?
Utinam
nos alii alios magis magisque cognoscamus et colamus atque amemus
et sic in dies felices felicioresque fiamus
Hymnus Europae
Gaudium,
scintilla deum,
nata
de Elysio,
ignis
tuus nos ad eum
fert,
qui est in solio.
Pulchritudo
tua iungit
id
quod scindit pravus mos
hominesque
fratres reddit,
tu
si alis tegis nos.
Is
qui erat fortunatus
vera
amicitia;
feminam
qui osculatus,
gestiat
laetitia!
Sic
is ens qui unum tantum
suum
potest dicere;
cui
numquam idem sanctum,
solus
vivat misere!
Ex
versibus Friderici Schiller (1759-1805)
Hymnus
Croatiae
http://www.youtube.com/watch?v=iANCdCMmQXE
Terra
patria formosa,
tu
virtute terra nota,
tu
vetusta, gloriosa,
sis
in dies felix tota!
Cara
nobis sic ut clara,
unica
tu nobis cara,
cara
ibi, ubi plana,
cara
ubi es montana!
Flue,
Save, aqua rara,
tu,
Danuvi, noli stare,
mare
nostrum mundo narra
haec
Croatam adamare
donec
agros sol fovebit,
ventus
quercus dum movebit,
dum
sepulcro suos flebit,
donec
vivum cor manebit!
Ex
versibus Antonii Mihanovic (1796-1861)
Scripsit Aurelius Vidulić
|