Annus
2 0 1 3


Ubique Turciae reclamatur

Ubique Turciae  reclamatur

In urbibus Turciae tumultus eorum, qui primo ministro Erdogan reclamant, continuantur.

Tumultus orti sunt, cum nonnulli homines prohiberent, ne in hortis quibusdam Constantinopolitanis arbores caederentur pantopolii exstruendi causa. Cum ubique Turciae consilio magistratuum aedificetur, plures in dies sunt, qui indignentur, quod sine sua voluntate id fiat. Adhuc Erdoganii parum interfuit, quid cives contra dicerent: „reclamantes“, inquit, „ faciant, quid velint. Nos iam decrevimus.“ Nescio an nunc id non iam dicat: cum vigiles publici eos, qui arboricidio reclamabant, siphonibus gazoque lacrimoso hortis expellere conarentur, multitudo indignantium ita crevit, ut veri tumultus orerentur. Interim non iam arboricidio reclamatur, sed Erdoganio rationique eius gubernandi. Quin etiam aedificium officiale factionis AKP in urbe Smyrna incensum est.

Iam tertia nocte tumultuatur. Vigiles publici plus mille adhuc homines comprehendisse dicuntur. Reclamationibus neglectis Erdogan in Africam profectus et cives monuit, ut animos sedarent, et vigiles publicos, ne nimiam vim adhiberent. Abdullah Gül, praeses rei publicae, cives cohortatus est, ut leges et pacem servarent, confirmans sententiam populi se audivisse; simul eos monuit, ne paterentur  eos, qui extrema consilia sequerentur, iustis reclamationibus abuti.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae