Annus
2 0 1 3


Serbi praeterita desiderant

Serbi praeterita desiderant

Cum ossa Petri II, ultimi regis Iugoslaviae, nuperrime in monte Oplenac sepulcro conderentur, ii, qui exsequias persecuti sunt, lacrimis obortis clamitabant : „ volumus regem“ . ad hoc funus faciendum reliquias Petri suorumque, quae locis inter se diversis conditae erant, effodere et in Serbiam transponere opus erat. Alexander, regis filius, senex  LXVII annorum „nimis diu exsules fuere“, inquit, „alius alio loco vixit et mortuus est. Nunc inter suos iacent.“

Alexander, qui anno MCMXLV Londinii in lucem editus est, Milosevicio principatu deiecto terram maiorum anno demum MCMXCI primum vidit. Qui cum apud Serbos parum valeat, tamen sunt, qui eum regem desiderent: ex percontationibus novissimis XL centesimae Serborum regnum desiderare dicuntur.

Aetatem quidem regum in Serbia sive Iugoslavia cruentam fuisse constat civitate bellis insidiisque vexata. Sed in tanta tristitie et paupertate homines semper praeterita laudant praedicantque. Ita fit, ut non solum regnum pristinum, sed etiam res publica socialistica Iugoslaviana a plurimis desideretur: plures quam in funere regis lacrimas videres in monumento Belgradensi praesidis Titonis, ubi plura milia hominum focalibus cyaneis amictorum vexillaque Iugoslaviana vibrantium arcam praesidis marmoream praeterierunt.

In actis diurnis „Blic” appellatis postea scriptum est: „Ecce Serbia bifrons: alii Titonem lugent, alii regi exsequias faciunt.”

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae