Annus
2 0 1 3


Singulare,

Singulare, praeter modum singulare "Harakiri"...

... Sinensis quidam sibi confecit

“Harakiri” significabat in Japone mortem sibi consciscere; “samurai” tantum longo gladio sibi mortem afferebant causa dignitatem suam aut dominis mortui dolorem ostendendi. In eadem natione etiam infelix et tragicus totius orbis belli exitus nonnullos ad mortem impulit.

Quod in Sina factum est, autem, omnes cogitationes vicit. Nuntium ediderunt diurnus sinensis Taiwanensis (Kwong Wah Yit Po) et diurnus Canadensis (The Toronto Star). Vestrum cognoscendi studium, lectores amabiles, quaeso, cohibete, mox satiabitur.

Homo quidam, iurgio cum puella cum contendisset, ebrius factus et insania raptus, longa forfice testes (de iudicio in tribunali hic non loquimur) et membrum resecuit. Alcool effecit ut nihilo minus mutilus dolore non conficeretur; balneum petivit et in latrinam miseras sui partes deiecit quae in cloaca … murium famem satiaturae erant. Paulum afuit ut sanguinis eruptione moriretur. In nosocomium translatus est, ubi sine dubio chirurgi iterum corpori eas partes coniungere non poterant quae aberant. Tantum potuit amor (vel potius insania ebria?), ut amantem inpelleret ad partes sui sacrificandas!

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae