Annus
2 0 1 3


De cellulis praecursoriis embryonicis

De cellulis praecursoriis embryonicis

Primum ab clonis artificiosis humanis separatae sunt cellulae praecursoriae embryonicae. Rationis de re gesta editae auctores plerique in Sanitatis et Scientiae Universitate Oregoniensi operantur. Qui similes atque alii clonos humanos singulos per SCNT methodum creaverunt. Quam secundum in intimum ovum una cellularum somaticarum, sicut ex cute, cultarum transfertur. Deinde locum ex quo nucleus ovi antea amotus est nucleus cellulae somaticae explet.

Manipulum Oregoniense ita paulum novavit nutrimentum ut cloni artificiosi humani superstites manerent donec cellulae praecursoriae efficiendae exigerentur. Attamen dies ipsorum erant pauci, et maior pars eorum labor et dolor.

Scripsit Thomas Davis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae