Assad non credit pacem in Syria fieri posse
Assad non credit pacem in
Syria fieri posse
Bashar al Assad, praeses Syriae, non
credit Russos Americanosque in studio belli finiendi quicquam
proficere posse. concilio convocando, inquit,
putant se efficere posse, ut territores, qui in Syria essent ,
coercerentur; sed haec spes vana est. Tanta inter civitates
perturbatio est, ut , quantum intersit inter solutionem politicam
et terrorem, non iam cognoscatur. Praeterea in ea
percontatione cum diurnariis Argentinis habita denuo recusavit,
quominus cum seditiosis colloqueretur, quia territores essent.
Ceterum ulla ratione carere , ut pactio fieret, cum seditiosi
ipsi inter se discordes essent. Assad denuo renuit a praesidatu
se abdicaturum: munere se abdicare est fugere, Assad
dixit.
Quod sibi usus armorum chemicorum obiceretur, se haec
respondere: talibus armis si uterentur, plura milia hominum
brevissimo tempore perirent; quod nemo posset celare. Multo magis
se suspicari hostes suos causa illata bellum contra se parare.
Interim a diurnariis Britannicis nuntiatum est exercitum Syrum
iussum esse missilibus generis Tishreen urbem Tel
Aviv petere, si Israeles denuo Syriam aggrederentur. Quod talia
missilia iam posita essent, rem esse in summo discrimine. Israëles
ter hoc anno pyrobola in Syriam demiserunt, ne arma novissima,
quae Syri accepissent, bellatoribus Hisbollahianis traderentur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|