Annus
2 0 1 3


In conventu Russorum imagines Iosephi Stalin veneunt

In conventu Russorum imagines Iosephi Stalin veneunt

In aedibus Dumae, conventus nationalis Russorum, imagines fictae statunculaque Iosephi Stalin, dictatoris Sovietici, veneunt. In quibus inveniuntur, quae pretio DCCL euronum venalia habeantur. Sunt quidem, qui de ea re indignentur: Ludmilla Alexeiewa, una e “grege Helsinkiano” “in animis nostris”, inquit, “ Stalin nondum exstinctus est. Ex quo apparet civitatem nostram esse aegrotam."

Alii longe aliter sentiunt: Iosephum Stalin ad historiam Russam pertinere Igor Lebedew dixit, qui summum in factione populari locum obtinet. Imprimis autem a communistis Stalin diligitur, ut qui nazistas bello mundano secundo vicerit.

Quin etiam in libellulis ad usum discipulorum factis imagines Stalinianae conspiciuntur. Qui libelluli hoc tempore ita cupide emuntur, ut pegmata in librariis vix suppleri possint. “pueri eum, cuius imaginem in libello conspiciunt, virum bonum habent”, Ludmilla Alexeiewa dicit. In corpore eorum libellulorum non solum imagines dictatoris Sovietici conspiciuntur, sed etiam aliorum, qui de Russia bene meriti sunt, velut Sergius Rachmaninow et Catharina Magna. Artjom Bilan, qui domui editoriae praeest, "Stalin diutissime imperium obtinuit”, inquit, “ et rem publicam in rebus maxime arduis gubernabat."

Stalin per tria fere decennia Unionem Sovieticam regebat. Eo tempore milliones hominum custodiae capitisve condemnatos esse ne fautores quidem eius negant.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae