De abortuum sumptibus impendendis
De abortuum sumptibus impendendis
Quod ad vectigalia in abortum impendenda attinet bursam
medicinam exstituram restringentes leges ad utra Pennsilvaniensia
legifera consilia recenter relatae sunt. Quarum propriam inferius
consilium iam iussit. Bursa medicina civitati omni Civitatum
Unitarum Americae ex anno 2014 fore lege foederatica modos
medicinae compensationis commutante exigitur. Fides de pretio
medicino interposita per bursas civitatum vendetur ordinanda ut
cives praemiis secundum inopiam sed non secundum insanitatem
statis emant. Sponsores fidem interponentes tributa pro
moderatione tali praemiorum eorum accipient.
Per leges Civitatum 21 bursis medicinis suis de abortu directo
in parte vel toto iam Calendis Aprilibus anno 2013 interdictum
est. Nam potestas talis omnibus 50 Civitatibus lege foederatica
concessa est. Utraque Pennsylvaniensis lex proposita casus
graviditatis scelere conceptae et eos mortis maternae imminentis
excipit. Pennsylvanienses abortibus obtrectantes se in senatu
civitatis superaturos esse iugiter sperant.
Scripsit Thomas Davis
|