Parva bibliotheca machinata per Lucaniam vagat
Parva bibliotheca machinata per Lucaniam vagat
Nuntius singularis pluribus diurnis allatus
cupiditatem cognoscendi movit. Lucanus magister quidam emeritus,
in urbe Ferrandina vitam solitariam agens et discipulorum
desiderio flagrans, cum non multi sint qui bibliothecam petant ad
libros legendos eligendos, parvam bibliothecam itinerantem
suis pensibus creare constituit quae per vias et vicos omnis
aetatis civibus appropinquet eosque libris donet et ad legendum
adhortetur.
Cum de singulari bibliotheca fama iam
pervaserit, numerus eorum qui magistrum libris donant magis
magisque augescit. Multorum milium iter per sinuosas Lucaniae
vias octavo quoque die magister caeruleam machinatam bibliothecam
vehens conficit, grato animo libros donat accipitque. Pleraque
praemia ei tributa sunt. Epistulae magistro a Gallia et Anglia
pervenerunt, ab iis scriptae qui libros se donaturos esse
promiserunt. Etiam adulescentibus qui in carcere sunt magister
libros donare constituit.
Nonne eiusmodi nuntius praesentibus
temporibus animos aliquo modo confirmat?
Scripsit Dominicus Caveosanus
|