PUERI CUM PUERIS PEDIBUS SCHOLAM PETANT!
Pueri cum pueris pedibus scholam petant
Multis in Italiae urbibus parentibus (id quod multo magis in
externis nationibus accidit) suadetur ut liberis concedant
scholam pedibus petere. Disciplinae puerilis periti putant maxime
pueris nocere, qui scholam petunt, autocineto vehi. Nemo est qui
scholae saeptum non viderit parentum autocinetis occupatum qui,
si possent, in aedificium ingrederentur, ubi tandem, anxietate
demissa, magistris liberos traderent.
Quod sine dubio fit quia vita temporibus his magis quam antea
omnis generis periculis obnoxia esse videtur. Adde quod paene
nullus puer est qui mobili telephonio praeditus non sit. Maiorum
aetate anxietas, hoc periti adfirmant, parum sibi fidentes pueros
facit, ignotae eis urbis partes permanent, paucum temporis cum
amicis agunt, quo possint de suis rebus colloqui, alii alios
cursu per ludumque insequi ridentes, antequam intrandi signum
detur. Dulce est scholam appropinquare et suavibus puerorum
vocibus aures laeto animo praebere, quae symphoniam creant.
Parentes viam ubi liberos dimittant eligunt, unde hi itinera tuta
percurrunt et, adiuvantibus aliquando publicis vigilibus, scholam
attingunt.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|