Periculum belli in Corea augetur
Periculum belli in Corea augetur
Denuo periculum belli in paeninsula Coreana
augetur: nam illi, qui rei publicae Coreanae septemtrionalis
praesunt, in statu belli cum finitimis suis meridionalibus nunc
se esse dixerunt; exercitum paratissimum esse ad iussa Kim
Jong-Un, summi ducis, exsequenda. Quamquam post bellum Coreanum
numquam pax inter eas civitates facta sit, statum ambiguum
tamen nunc praeteriisse.
At Coreani Meridionales minas istas inanes existimant, cum
provocationis causa ea dicta essent. Motus copiarum maiores in
confinio adhuc non observatos esse. Sed moderatores Russi
utrasque partes monuerunt, ut memores periculi imminentis ulla se
abstinerent provocatione, ne limen belli inevitabilis
transiretur. Res in summo discrimine sunt, cum Coreani
Septemtrionales indutias anno MCMLIII factas renuntiaverint. Qui
missilia sua paraverunt, cum duo aëroplana obscurata Americana
(B2) ad Coreanam Meridionalem missa essent.
In urbem Pyongyang plura milia hominum convenerunt, ut favorem
ducis ostenderent (un in imagine conspicitur). Qui dixit
exercitum suum, si tam proterve lacessiretur, sine
misericordia non solum stationes militares in Guam et in
insulis Hawaiianis sitas, sed etiam continentem ipsum Americanum
aggressurum.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|