Quomodo se nominaverit Papa Franciscus.
Quomodo se nominaverit Papa Franciscus...
...
nuper electus diurnariis in conventu d. Saturni 16 Martii
narrabat. Coepit quod iuxta Cardinalem Hummes Brasilianum
Archiepiscopum Emeritum intra conclavem sedebat. Cum
suffragia ad electionem pontificis requisita modo attacta sunt,
Hummes amicus electo Argentino dixit quia noli pauperum
oblivisci. Audienti Franciscus Assisiensis confestim
occurrit, qui Paupertatem amplexus est patrem mercatorem
florentem eiurans. Exinde de bellis multis meditabatur
electus cetera suffragia enumeranda degens. Perrexit quod
vir pacis quoque est Franciscus. Itaque nomen cor novi
Francisci intravit.
Dixit
etiam: vir creaturam et caram habens et custodiens est Franciscus
Assisiensis. Ita revocatur Benedictus papa emeritus
Creatorem Deum magis attendendum proposuisse. Haec
informatio resuscitata est in inaugurandi Romae episcopi Missa
quam sollemnitate Sancti Ioseph celebrandam statuerat. In Missae
homilia Sanctum hunc custodem tum sponsae propriae Mariae Iesuque
Filii incarnati - nam in utro summa creaturae consistit - tum
creaturae universae animadvertit. Sancti Ioseph respectus
attribui emerito Papae potest qui nomine eodem evocatus est in
vineam Domini.
Scriptum est plerumque ex Raimundi Arroyo blog cuius nexu
[http://www.raymondarroyo.com/]. Arroyo diurnarius mediorum
societatis non quaestui habitae EWTN est.
Scripsit Thomas Davis
|