QUIS ES,
Quis es, unde venis?
“Quis es, unde venis, qui tuus pater est, peregrine?”.
Hoc fideles in forum Sancti Petri congregati, e novo Pontifice
quaerere vellent nuper electo. Praenomen in lingua Hispana (Jorge
Mario, Latine Georgius Marius) indicia sunt eius nationis
Argentinae, nomen oriundum ab Italia (Bergoglio) eius generis,
nomen alterum delectum Franciscus ut Sanctus paupertati iunctus,
episcopi magisterii erga tot Catholicos Americae Latinae in
angustiis versantes. “Venio ab orbis terrarum finibus”,
duplici nomine patefacto, tacitis rogationibus respondit. Vultu
laeto, verbis sinceris humiliter coram populo se Romae episcopum
declaravit.
Ante XXXV annos primus (post nonnulla
saecla) Pontifex non Italus electus est, nunc primus non
Europaeus, sed Argentinus, primus qui sibi nomen alterum imposuit
Franciscus, primus monachus Loyolanus. Ecclesia se vertit tunc ad
Europam Orientalem, vigente regimine communistico, nunc ad totius
orbis pauperes.
Cum natus esset Bono Aëre anno MCMXXXVI e
familia regionis Pedemontanae provinciae Hastae, adulescens, iam
periti chemici diplomate honestatus , studuit apud seminarium;
postea anno MCMLVIII societati Jesu ascriptus est ut novicius
monachus. Adeptus gradum doctoris philosophiae, se dedit aliquot
annos ad docendum . Anno MCMLXIV sacerdos ordinatus est. Anno
MCMXCII nominatus est Episcopus Auxiliaris Boni Aëris et
titularis Aucae. Post V annos fuit Archiepiscopus et insequenti
anno Primas Argentinae. Praefuit Consultationi Episcopali
Argentinae ab anno MMV usque ad MMXI. Fuit inter candidatos
Pontificatus anno MMV, cum prioris Pontificis fautor esset.
Scripsit Lydia Ariminensis
|