Annus
2 0 1 3


In Hungaria cruces uncinatae impune gestabuntur

In Hungaria cruces uncinatae impune gestabuntur

Summi iudices Hungari decreverunt, ut civibus denuo liceret quaedam tyrannidis insignia secum gestare, quod lex nunc sublata libertati sentiendi repugnaret. Quae lex a prid.Kal. Mai. non iam valebit. Iudices, cum affirmarent eam legem, quae dignitatem humanam tueretur, non sine iusta causa datam esse, codicem civilem tamen in ea re ambiguitate quadam non carere dixerunt.

Iam anno MMVIII Attila Vajnai, assectator communistarum, rogationem tulerat, ut ea lex tolleretur. Vajnai de stella rubra gestitata anno ante ad multam condemnatus erat, quia stella rubra, malleus cum falce, crux unciata insignia tyrannidis essent. Quae insignia gestare Hungari anno MCMXCIII vetiti sunt. Sed communistae insignia sua cum cruce unciata aequari conferrique posse negabant.

Causa ad iudicium Strazburgense delata iudices negaverunt stellam rubram semper ad tyrannidem pertinere. Vajnai, cum sententiam suam comprobatam esse vidisset, iterum summos iudices Hungarorum adiit, qui ita iudicaverunt ut supra scriptum est. Tamen iudices iis, quibus legum latio commissa est, aliquantum temporis concedere volunt, ut novas in ea re leges dare possint.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae