Hitchcock pellicula cinematographica "
Hitchcock pellicula
cinematographica "Aves" vera evasit
Urbs quaedam Hopkinsville (in Kentucky
posita ) ab immenso avium agmine invasa est. Plurima milia
merularum aliarumque volucrum tenebras offuderunt et civibus
atque domesticis animalibus magnum terrorem affecerunt. Sol
fulgebat, civis quidam dixit, cum ex improviso coelum avium nube
operiri visum est. Aquae vehementibus coniectionibus et igneis
crepitibus excussae, aves denique evolaverunt et cives incolumes
metu liberati sunt; multi canes et feles autem pavore perculsi
perierunt et urbs excrementis operta est. Scientiae periti aeris
mutatione atque nimia calefactione haec fieri adfirmant;
plerumque aves prope solum insidere solere cibum quaesituras;
solum autem gelu cum consisteret et cibum abesset, volucres
consuetudinem mutavisse.
“Aves” (graece Ornithes) comoedia
V saeculo ab Aristophane scripta est, in qua duo Athenienses, cum
vellent bella et concives rixosos atque iudiciorum maxime
studiosos effugere, caelestem avium urbem (Nubicuculiam nomine)
condere statuerunt, moenibus cinctam, ex qua incolae in homines
deosque dominari possent. Veri simile est ex bello, quod
Athenienses paucis ante annis contra Selinuntem et Syracusas
susceperant auxilium Segestae laturi (id quod infeliciter
evenit), Aristophanem materiam repetivisse. In extrema comoedia
urbis incolae pacem cum deis composuerunt.
Aves et coelum libertatis et animi aequi
symbola sunt; mutatis autem aeris condicionibus, homines et
animalia laborare coeperunt.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|