Annus
2 0 1 3


Avrum Burg de consilio duarum civitatum irrito

Avrum Burg de consilio duarum civitatum irrito

Die Presse: tecum de re publica Israeliana colloqui velimus.

Avrum Burg: O rem molestissimam ! Nonne de alia re colloqui licebit? sed ioco remoto: quid suffragiis mutatur ? nihil. Ergo quaerere oportet: quomodo aliquid mutare possumus? Quid mutabitur?

Nonne nihilo minus suffragia sunt habenda?

Pater meus, qui multos annos in re publica versabatur, dicere solebat democratiam esse optimum quidem rei publicae statum, qui – pro dolor - quinto quoque anno comitiis habendis everteretur. Nam id, quod populus cupit vel sentit, ex suffragiis minime apparet.

Quid est, quod populus cupit et sentit?

Plurimi dicunt partes sinistras non iam exstare. Tamen, sive ad rationes spectamus, quae sunt inter religionem et rem publicam, sive ad res oeconomicas, civitas in duas aequas partes divisa esse videtur. Ex quo apparet cives a cogitationibus „sinistris“ minime abhorrere. sed eorum factio ex eo tempore, cum Itsak Rabin occisus est, dissipata et quasi dissoluta est.

Nam ex comitiis nuper habitis cognoscitur nulla esse proposita sinistris communia. Contra partes dextrae in eo consentiunt, quod de Israelia Magna cogitant, non quin pacem velint, sed quia pretium pacis solvere nolunt.

Anno MMII scripsisti non iam multum temporis esse reliquum ad cursum mutandum. Hodie, in tanta coloniarum amplificatione, quaeritur, num tempus ad duas res publicas instituendas etiam suppeditet.

Consilium duarum civitatum moribundum esse videtur. Nondum mortuum est, sed morbo gravissimo affectum.

Ergo exsequiae publicae dabuntur ?

(ridens) nescio, quisnam orationem funebrem habeat. Bipartitio ideo moritur, quod Beniaminus Netanyahu eam procurat. Quod quidem rhetorice tantum fecit. Altera optio est unam retinere rem publicam: si id volumus, denuo duae nobis dantur optiones: aut – nisi statum rei publicae commutaverimus – civitatem habebimus, in qua altera pars imperat, altera servit, civitatem, in qua dimidium civium opprimitur; aut civitatem habebimus, in qua omnibus eadem iura sunt eaedemque libertates. Quae si praestabuntur, non referet, quibus institutis id consequamur.

Quid de commutationibus sentis, quae in civitatibus finitimis fiunt?

Anno MMX , cum spectavistis, quid in platea Tahrir gereretur, vos ut cives Europaei animis incensis plausistis, cum homines pro libertate pugnantes videretis. At nos hostes vidimus, nos vidimus illos „fratres Mahumetanos“.

Forsitan nos – aliter atque Israeles – meliores exspectaverimus eventus.

Sex mensibus abhinc proelio in Gaza facto illi fratres Mahumetani inter nos et sodalitatem Hamas intercesserunt. Ex quo apparet fratres Mahumetanos nobis maiori usui esse quam Mubaracum praesidem priorem.

Nudius tertius lis inlata est in Avigdorem Lieberman, qui minister fuerat rerum externarum. Quid ultra aget?

Quomodo iudices iudicaturi sint, nescio. Tamen puto quondam fore, ut ille primas in re publica partes agere possit.

Num de uno atque eodem viro loquimur?

Certe quidem. Si XV abhinc annis praedixissem Arielem Sharon, qui pater coloniarum appellatus est, Gazam omissurum esse, insanum me esse dixisses. Si X abhinc annis praedixissem Ehudum Olmert quondam fore virum, in quo sinistri suam spem ponerent, dixisses mente me captum esse. Ergo censeo fore, ut Lieberman quoque vestigia eorum sequi possit, si modo ad rem publicam revertatur. Numquam enim in Israeliam Magnam iuravit; certe paratus erit ad quasdam concessiones, etsi in fines anni MCMLXVII se recipere renuit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae