Annus
2 0 1 3


Albani monumentum a Serbis remotum ulciscuntur

Albani monumentum a Serbis remotum ulciscuntur

Ex eo die, cum magistratus Serbi in oppido Presevo monumentum bellatoribus Albanis dedicatum rescindi iusserunt, Cossoviani finitimi ultiones quasi continuant: non solum permulta sepulcra et monumenta Serbica sunt eversa: in oppido Giakovica turba incitata vix prohiberi potuit, quominus ipsam aedem sacram orthodoxam dirueret. Vitinae, inoppido Cossoviano, plebe Albana plaudente monumentum rescissum est, quod iis dedicatum erat, qui nazistis repugnaverant.

De monumento illo Preseviano iam ante plures septimanas discordia orta erat. Ex eo, quod Serbi negavissent monumentum illud in hortum meschitae transponi, apparere Serborum non interesse Albanos vallem Presovianam incolere Skender Destani, praeses ordinis Presoviani, dixit.

Non est mirum, quod Serbi longe aliter de ea re sentiunt, ut qui censeant bellatores Albanos nil aliud esse ac territores. Ivica Dacic, primus minister Serborum : „num Americani “ , inquit, „ aequo animo ferent, si apud eos monumentum veteranis Al-Quaidae dedicatum erigatur? satis patientiae nobis erat, sed legibus obtemperandum est.”

Sed monumento rescisso multi Albanorum in eo affirmati esse videntur, quod iam diu secessionem a Serbis faciendam expetiverint. Ex eo, quod magistratus Serbici tam „insane“ egissent, cerni posse rationes ac consuetudines regiminis Miloseviciani usque ad hoc tempus non esse commutatas. Sali Berisha, primus minister Albaniae, dixit monumentum rescissum sibi esse argumento odii Albanorum, quo Serbi affecti essent. Ex ea re apparere, quanti momenti esset, ut omnes Albani in una civitate essent coniuncti.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae