Tommy canis amor dominam praeter mortem sequitur
Tommy canis
amor dominam praeter mortem sequitur
Non solum in Apulia sed in Italia tota canis
cuiusdam (“Tommy” nomine) casus animos movit.
Domina quattuor canes errantes magno cum amore exceperat
paveratque, eo amore qui maior est in hominibus solis. Tommy
semper dominam comitabatur, quocumque ea contendebat; in
expectatione autem extra manebat si in pistrinum aut in lanienam
aut alio domina intrabat. Qua mortua, pompam usque ad ecclesiam
secutus est, in qua ante aram cubans laudationem funebrem
auscultare videbatur.
Tommy ceterique canes a medicamentaria
quadam, hac quoque misericordia mota, postea pascuntur. Quae
eorum valetudini quoque consulit. In platea cotidie Tommy cubat,
senibus prope morantibus, qui eum “amicum tristem”,
domina orbatum, mulcent. Quotiescumque iglesiae campanae sonant,
quae ritum praenuntiant, ad aedem sacram viam ingreditur quasi
illuc evocatus, eam adit et ante aram usque ad finem cubat;
sacerdos, dominae amoris erga Tommy memor, hunc singularem
fidelem accipit. Tommy et Hachiko nonne in amicitia sunt?
Scripsit Dominicus Caveosanus
|