Annus
2 0 1 3


Russi praesidi Putin ob adoptionem vetitam reclamant

Russi praesidi Putin ob adoptionem vetitam reclamant

Denuo in nonnullis Russiae urbibus plura milia hominum caelo frigidissimo non retinebantur, quominus Vladimiro Putin, praesidi Russo, reclamarent. Moscoviae hac die dominica XX fere milia hominum in mediam urbem convenisse dicuntur, ut “itineri contra sceleratos”, quod dicitur, interessent. Etiam in aliis urbibus adversarii praesidis clamabant “fu scelerati!”, “apage Putin” et similia.

Praecipue ei legi nuper datae reclamaverunt, qua prohibetur, ne liberi Russorum a civibus Americanis adoptentur. Adversarii praesidis, in iis Sergius Udalzow, Boris Nemzow, Gennadius Gudkow, postulaverunt, ut porro liberos adoptari liceret, ut praeter ceteros ii, qui debiles essent, spem vitae melioris haberent.

Ii, qui pro iuribus civilibus pugnare dicuntur, conventum nationalem, qui apud Russos Duma appellatur, ideo vituperant, quod legibus a se datis timor et oppressio, quae aetatem Sovieticam in memoriam vocarent, augerentur. Praeterea cives suos sunt hortati, ut petitionem novorum suffragiorum subscriberent.

In urbe Moscovia MMMM fere vigiles publici multitudinem coërcuerunt. De reclamantium numero dubitatur: cum magistratus putaret non plus quam novem milia hominum eo convenisse, adversarii regiminis de L fere milibus reclamantium loquuntur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae