Kim Jong-
Kim Jong-un ad populum
loquitur
Cum raro adhuc fieret, ut ii, qui in Corea
Septemtrionali summam obtinent potestatem, ad populum
loquerentur, Kim Jong-un, summus in ea re publica dux, novo anno
ineunte in oratione ad populum habita verbis vere inusitatis usus
est. « ut populus Coreanus bipertitus », inquit, « in unum
possit coalescere, maximi momenti est discordias tollere, quae
sint inter utramque rem publicam. » tempora praeterita documento
esse discordias nil efficere nisi bellum.
Kim Jong-un, qui anno MMXI exeunte in
paternum locum successerat, praeterea dixit res oeconomicas hoc
anno funditus mutatum iri. Quamquam oporteret exercitum etiam in
futuro primum obtinere in civitate locum , condiciones vitae
civium, quae non optimae essent, meliores efficiendas esse. Nisi
autem exercitus valeret, nullam fore prosperitatem in civitate,
civesque nec tutos nec sorte sua contentos fore. « vim nostram
oeconomicam », inquit, « eo studio augeamus, quo eramus in
mundo explorando. »
Etiam Coreani Meridionales parati esse videntur ad discordias
minuendas. Park Geun-hye, quae mense Decembri praeses facta est,
nuntiavit se commercio amplificando operam daturam esse.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|