Annus
2 0 1 3


De die Natali cruento

De die Natali cruento

Duo pyrobola Bagdati, in insulis quorum incolae plerique fidem Christianam profitentur, die Natali dirupta sunt: XXXV saltem victimae computantur.

Dum Christi fideles ex templo catholico Sancto Joanni dicato, in insula Dora vocata, hodie post missam Nataliciam exeunt, autoraeda materia displosiva referta XXIV homines interfecit; paulo post apud nundinas in insula Al Athorien, plerumque Christiana, facinus simile perpetratum est, quo undecim occisi sunt. Nihilo minus qui communitati Christianae praesunt negant sicarios fideles consulto adgressos esse; sacerdos Chaldaeus Saad Seroub homiliam habens in alio templo Bagdatensi pacem postulavit omnibus concivibus suis.

Cum Saddamo imperante Christiani in Iraquia decies centera milia fere essent neque persecutione afficerentur, hodie secundus quisque effugit ob crebros impetus a manipulis tromocraticis perpetratos necnon increscentes difficultates oeconomicas omnibus Iraquicis communes.

Ab anno MMVIII hoc anno, qui mox complebitur, primum numerus septem milium victimarum in tota Iraquia superatus est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae