Adversator Russus e carcere dimissus est
Adversator Russus e carcere dimissus est
Vir ditissimus Michaël Khodorkovsky e
carcere dimissus est remissa poena a Vladimiro Putin “humanis
sensibus” impulso. Causa cur reus clementiam quaesierit
matris morbus, ut ait praeses Russiae. De qua re tamen patronus
nihil declaravit. Qui praefuerat maximae societati petroleariae
“Yukos”, opulentissimus e Russiae civibus,
vectigalium effugii condemnatus, in vinculis decem annos
manserat. Cum regiminis adversator esset, totiens quominus
veniam peteret recusavit: quod idem quasi crimen fateretur esset.
Societas Russiae nuntiorum communicationis (Ria Novosti) rettulit captivorum
aliqua milia veniam mox usurpaturos esse.
Cum solutus Berolinum venisset Michaël
Khodorkovsky tandem se post decem captivitatis annos confirmavit
clementiam petiisse, nullam culpam tamen confessus. Ut relatum
est a nonnullis actis diurnis, ille hoc fecisse videtur munerum
secretorum virorum hortatu qui ferantur eum monuisse de matris aegritudine
ac novo iudicio in eum parato.
Quo modo rei politicae periti hoc interpretantur? Sunt
qui putent Putin cepisse interna
clementius administrare ad pervulgationem
commendaticiam cum ludi Olympici hiberni apud oppidum Sochi
immineant. Non tamen neglegendum est
Praesidentem Russiae cum collega Americano
Obama benevolentia et liberalitate certare velle qui
adversus leges Russiae homophobicas
feminam homosexualem ad ludos mittet ut Civitatum
Americae Unitarum imaginem exprimat.
Scripsit Lydia Ariminensis
|