Annus
2 0 1 3


Cives Ucrainae Unioni Europaeae interesse velle

Cives Ucrainae Unioni Europaeae interesse velle

Centena milia vel etiam plura Unioni Europaeae faventium reclamaverunt in foro Libertatis urbis capitis Kiev contra rei publicae interdictum quo civium rebellium agmina ordinatim ire in mediam urbis partem vetita erant. Homines sectatores partium rei publicae regimini adversantium aedes magistri urbis occupaverunt simulque operistitium commune indixerunt. Mane hesterno die reclamantes in forum Libertatis (Maidan) convenerunt, deinde viam apud praesidentis sedem obsidione clauserunt adeo ut vigiles peritissimi “capite coriaceo” nuncupati (Berkut) incursionibus et virgis supervenerint. In proeliis aliqui rebelles inter quos et diurnarii fuerunt, sauciati esse feruntur; biocolytae quoque circiter centum, ut videtur, vulnera acceperunt.

Administer negotiis domesticis praepositus Vitaly Zakharchenko sic monuit rebellionis sectatores: “Si ingentis multitudinis seditiones fuerint, vires praepositae publicae securitati iis opponentur. Non idem in Ucraina accidet ac in nonnullis nationibus Arabicis ”.

Interea grex fautor feminarum cognominatus Femen reclamavit pectore nudato in antiquissimo coenobio tholis aureis ab omnibus cognito  in urbe Kiev (Pecherska Lavra) quae peteret ut praesidens rei publicae Viktor Ianukovich munere privaretur. Quaedam veste Mortis induta in capite cum florum corona manu falcem stringebant, sub corpore scriptum erat “Mors tyrannidi sit”.

(Sumptum a www.corriere.it, die 2 mensis Decembris anno 2013)

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae