Annus
2 0 1 3


Controversia insularum...

Controversia insularum...

...in summum venit discrimen

Controversia insularum in mari Serico orientali sitarum, quae inter Seres et Iaponenses orta est, in summum venit discrimen. Cum Iaponenses Americanique zonae defensionis aëreae a Seribus institutae vehementer reclamavissent, Seres Americanos monuerunt, ne controversiae se immiscerent neve quid temere dicerent; praeterea Iaponenses sunt hortati, ut vindicationem suam agnoscerent. Quod Iaponenses zonae militari repugnarent, sine ulla causa fieri nec posse tolerari.

Fumio Kishida, minister Iaponicus rerum exterarum, antea dixerat se zonam illam Sericam non toleraturum. Primus minister Iaponiae addidit rem esse periculosissimam; cavendum esse, ne quid temere fieret. Se esse sollicitissimum; Iaponenses res a Seribus mutatas aequo animo non laturos. Zona militari facta aëroplana externa coguntur iussa Serum sequi, ne oppugnentur. Quamobrem etiam Ioannes Kerry, minister Americanus rerum exterarum, dixit se sollicitissimum esse, quod Seres statum rerum sua sponte mutavissent.

De insulis incultis, quas Iaponenses Senkaku, Seres autem Diaoyu appellant, iam diu inter utrosque controversia est. Regio ipsa piscosa habetur, in imo mari metalla inveniri putantur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae