Novae dissensiones.
Novae
dissensiones...
... inter Europaeos Russosque de Ucraina oriuntur.
Cum Angela Merkel, cancellaria Germaniae, Russos monuisset, ne
rebus Ucrainianis se immiscerent, Russi declaraverunt ignoscendum
non esse, quod Unio Europaea Ucrainianos (quorum urbs caput
Kiovia in imagine ostenditur) premeret et urgeret, ut
pactionem de Commeatu Expedito (Anglice: free trade) secum inirent.
Cui pactioni Russi
vehementer repugnant timentes, ne, si fieret, apud Ucrainianos
minus valerent. Contra Russi operam dant, ut Ucrainiani regioni Commeatus
Expediti Orientali se adiungant, in qua Russia cum Ruthenia Alba
et Casachstania iam est coniuncta.
Sergius Lawrow, minister Russus
rerum externarum, respondit neminem nisi Ucrainianos ipsos sponte
sua de ea re constituere oportere. Sed in Unione Europaea sunt,
qui timeant, ne Ucrainiani, si Russis invitis pactionem cum
Europaeis faciant, a gasio Russo intercludantur. Quod si fiat,
iis quoque civitatibus fore detrimento, quarum gasium, quod ex
Russia importetur, per Ucrainam ad eas mittatur.
Europaei
proximis diebus de pactione cum Ucrainianis facienda constituent,
ea scilicet condicione, ut Iulia Timoshenko, cuius valetudo
ingravuit, e custodia mittatur, ut in civitate Europaea curari
possit.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|