De migrantibus exhaustis ...
De migrantibus exhaustis ...
“Amnestia inter gentes”(Amnesty
International) nuper renuntiavit migrantes malo usu opprimi
apud societates exstructorias in operibus maximi pretii ad
aedificandas collocationes certaminis pancosmii pedilusorii
posteri anni MMXXII in philarchia Qatariana. Sub oculis
foederationis omnium gentium pedilusoriae (Fifa) publicaeque
administrationis inertis vel etiam sociae, conductores rei
exstructoriae adeo abutuntur migrantibus ut eorum opera ergastulo
nempe comparetur.
Ab eadem sodalitate relatum est inspectiones
prorsus deesse ut praecepta observentur quae operarios
defendant securosque reddant operae locos. Huc accedit
quod salaria non solvantur, domiciliorum status infandus; non
potest autem praetermitti quin “ratio sponsorum” obstet
ne operarii exeant ab illa natione vel operam mutent nisi dominus
iis licentiam det.
Narratio quae sequitur exemplum est horum
opificum inhumanae condicionis; quidam rector societatis
aedificatoriae homines “animalia” vocat; qui in opere
sunt tota hebdomade duodecim horas singulis diebus, etiam
mensibus calidioribus. Qui in patriam redire velint subscribere
coguntur falso se accepisse salaria ut sibi syngraphus reddatur
atque exire e finibus liceat. Domicilia purgamentis circumdantur
ac fossis apertis cum excrementis aqua bibenda carente. In
nosocomia in uno anno circiter mille vulnerati accepti sunt
ossibus fractis cum e contabulationibus concidissent: decem
centesimae partes eorum infirmi manserunt, sed partim non
superfuere; plurimi cordis angore periere.
Periculum est ne certamen pedilusorium
omnium gentium cruciatus fiat centenis milibus virorum tamquam
servi essent antiquae Aegypti.
Scripsit Lydia Ariminensis
|