De immensa calamitate Philippina
De immensa calamitate Philippina
Post transitum exitialem typhonis Haiyan
nominati, in insulis Philippinis qui perierint decem milia
reputantur unius urbis Tacloban capitis provinciae Leyte, in
regione maxime eventu affecta. Difficillimum videtur damnorum
rationem inire, quia multis locis nuntiis vulgandis instrumenta
intermissa sunt. Quadragies centena milia feruntur esse qui
calamitate tacti sint, quorum quadraginta centesimas partes
constat pueros esse vel minores aetate, ut a Societate pro
Pueritia (UNICEF) Ordinis Nationum Unitarum nuntiatum est.
Tamen, ut solet, sunt qui in suam utilitatem
universa mala convertant: magnam sedem mercatoriam in urbe
Tacloban latrones praedati sunt; incolae, quae inveniunt, ea
corripiunt, non solum res parvi pretii sed etiam armaria
frigidaria, alimenta, arbores natalicias. Sed nonnullas tabernas
vigiles armati servaverunt. In aedificiis, in viis sparsis
arboribus deiectis, lectis et domorum fragmentis, qui
superfuerunt cum lacrimis propinquorum corpora requirunt.
Aëroportus eiusdem urbis penitus deletus
est: magnum spatium lutulentum factus est. Aquarum vis evertit
arbores, casas, omnia secum traxit. Apud aëroportum aqua sic alta
fuisse ut palma a quodam superstite dicta est. Nunc omnia desunt,
ipsa aqua bibenda, vis electrica, alimenta.
Typhon nunc progreditur ad Mare
Meridionale Sinense, sed eius vis minuta est: mane in rempublicam
Vietnamitam perveniet, ubi maxima vigilantia parata est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|