Magistratus Sinenses de impetu terrifico inquirunt
Magistratus Sinenses de impetu terrifico inquirunt
Cum Pequinii, in capite Siniae, autocinetum mediam in turbam
incurrisset duosque ex peregrinis necavisset, nonnulli, in quos
suspicio criminis cecidit, comprehensi sunt.
Magistratus, qui eam rem pro actu terrifico habent,
declaraverunt consilium impetus summa cum diligentia esse captum.
In vehiculo exusto ferramenta quaedam esse reperta, praeterea
vexillum, cuius inscriptio ad bellum sacrum incitaret. Tres
homines Lunae die vehiculum illud consilio mediam in turbam eorum
direxisse apparet, qui ante palatium imperatorum versabantur.
Deinde vehiculum benzini plenum, cum in ponticulum quoddam
allideretur, exarsisse. Praeter eos, qui inerant, duos peregrinos
vitam amisisse, XXXVIII homines esse vulneratos.
Custodes publici VIII suspiciosos exquisivisse dicuntur: ex
quibus septem esse Uigures ex regione Xinjiang ortos; quae regio
maxime seditiosa habetur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|