Indignum facinus interceptationum.
Indignum facinus interceptationum...
Indignum facinus interceptationum in dies augetur. Angela
Merkel Ministra Germaniae Primaria a Societate Securitatis
Nationalis (NSA) Civitatum Unitarum per telephonium mobile
observata est ab anno MMII usque ad mensem Iunium praeteritum,
antequam Praesidem Obama convenisset: quod actis “Speculum
”(Spiegel) octavo quoque die editis, relatum est. Ut
vulgatum est iisdem actis, prolatis documentis abditis, occulta
exploratio a legati domo Americae, sita Berolini in Foro
Parisiorum (Pariser Platz) facta est. Ministrae nomen in
tabulis celatis adest de Europaea Unione quae priusquam Praeses
Obama Germaniam visitavisset adhuc vigebant. Ex documento non
intelligi potest quod argumentorum genus ab Americanis carptum
sit, utrum aliqua colloquia telephonica an omnia exaudita sint.
Quod ad alios attinet, ut enuntiatum est,
anno MMX, Civitatibus Unitis LXXX sedes explorationis in Europa
fuerunt , quarum una et Romae adesset. Nuntios actis “Speculum”
patefactos primus Eduardus Snowden, secretorum vulgator
detexerat. In summa XXXV principes rerum publicarum Europaei
observati esse putantur. Angela Merkel valde irata ob maximam
iniuriam nationi sociae illatam legatum Americanum convocavit.
Consilium Europaeum Bruxellae “Minime probari potest socios
explorari” severe declaravit.
Num quis est qui
credat Baracum Obama hoc ignoravisse? Tamen nova munerum
secretorum praecepta promisit se apparaturum esse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|