Annus
2 0 1 3


De interceptationibus ab Americanis peractis

De interceptationibus ab Americanis peractis

Laurentius Fabius, Administer Francogallus Exteris Negotiis praepositus, die Lunae imperavit mane ut statim Carolus Rivkin Civitatum Unitarum legatus convocaretur, lectis nuntiis editis apud acta “Mundus” (Le Monde) de innumeris interceptationibus communicationum a Societate Securitatis Nationalis (NSA) Francogalllorum damno ductis. Re vera, cum Administer in opera esset in Lucemburgo apud Unionis Europaeae quendam coetum, Americae legatus ab eius vicario Alexandro Ziegler acceptus est qui Civitates Unitas reprehendit commonens ut huius generis usus inter socios non probari possent, praeterea opus esset ut  legatus interceptationes non iam fieri confirmaret atque responsum certum de hac re daretur.

Ut actis diurnis “Mundus” vulgatum est, uno mense, ineunte anno 2013, septuaginta miliones colloquiorum telephonicorum intercepti sunt. Custodia excitatur quotienscumque numeri praecipui in usu sint: postea nuntii capti (metadata) servantur. De qua re toto orbe disseritur ac scribitur: notum esse, (primus Eduardus Snowden patefecerat) Societatem Securitatis Americae totum orbem speculari solere: qui maxime explorari videantur in Europa cives Francogallos, Germanos, Britannicos. “Idem in Italia factum est: tecti vigiles hoc norunt” , ut ait Claudius Fava, popularis legatus legislator factionis sinistrae.

Quod efficitur non solum ad inveniendos tromocratas sed etiam ad res bellicas negotiaque politica et oeconomica fovenda.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae