Annus
2 0 1 3


De Erici Priebke exsequiis ab omnibus repugnatis

De Erici Priebke exsequiis ab omnibus repugnatis

Ante triduum Romae mortem obiit centum annos natus Ericus Priebke, ductor militibus praepositus, factionis Hitlerianae, qui Secundo Bello Mundano caedi interfuit apud Fossas Ardeatinas in ipsa urbe Roma. In re publica Argentina latitans inventus est anno 1994, postea in Italiam translatus, ut in ius vocaretur. Cum tandem in custodiam perpetuam datus esset, ab anno 1998 domi detentus erat; ab anno 2009 licuit domo exire nonnullis rebus necessariis explendis.

Ineunte vere anno 1944, interfectis XXXIII militibus Germanis in Occultorum Bellatorum Resistentium (GAP) petitione, tamquam ultio CCCXXXV civiles occisi sunt: Ericus Priebke, “ratiocinator” cognominatus, singulos morituros enumerabat; cum in computando erravisset, quinque plures quam constitutum esset perierunt. Illum numquam caedis paenituit: se munus praestitisse ac fidem servavisse, holocaustum autem sua sententia in campis captivis custodiendis numquam exstitisse.

Ille sepeliri iuxta uxoris sepulcrum in Argentina voluit, ubi familia commoratur, sed auctoritates illius reipublicae recusaverunt ne ullam agendi rationem acciperent qua scelesti viri cadaver illuc inire posset. Etiam in Germaniae oppidulo patrio (Hennigsdorf) non longe a Berolino mortui corpus repudiatum est. Ignatius Marino, magister civium Romanorum, vicissim minime propensus est ad sollemnes exsequias faciendas, immo neque Romae tumulum extrui in votis est, et securitatis et rei publicae disciplinae et decoris causa: funus tantum liceat prorsus privatim facere. Relatus Vicarii dioecesis Romae nuntiavit, quadam femina exsequias petente iussu Erici Priebke patroni, Ecclesiam preces non denegaturam esse pro mortuo ut Dei misericordiae mandaretur, sed domi ac privatim: quod a patrono reiectum est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae