In Rem Publicam Kuwaitianam homosexuales non accipientur
In Rem Publicam Kuwaitianam homosexuales non
accipientur
Administer Kuwaitianus Yussef Mendkar in urbe Amman omnes administrationes hortabitur ut suam rem publicam imitentur quae in fines suos aditum homosexualibus prohibitura est: quid est cur hoc fiat? “Mores non apti”. Quicumque petierit ut legitime in rem publicam Kuwaitianam ingrediatur, eum medicus perscrutabitur, deinde auctoritatibus addictis vir homosexualis inventus vel confessus utrum recipiatur an repellatur deliberandum erit. Administer putat tot peregrinis ineuntibus Publicae Saluti graves minas esse.
Consilium capiendum difficilius ostenditur
atque incertum est an probetur. Nihil magna nationum pars adhuc
respondit, sed Iordania, Bahrein prorsus hoc repugnare videntur,
praesertim res publica Dubaiana ubi Europae Asiaeque ditiores
greges homosexualium quaestuosa negotia gerunt.
In nationibus Islamicis saepe accidit ut
illi vitam degant magna cum difficultate, immo aliquae res
publicae capite condemnare viros qui viros amant; in re
publica Kuwaitiana iidem poenam solvunt nonnullis annis ( a VI ad
X annos) in vincula coniecti, immo lex novissimo tempore severior
facta est: cives vetantur alterius sexus vestimenta induere,
pelliculas spectare quae turpes putentur, libros et acta edere
qui ad transgrediendum excitent.
Qua re circuli frequentes ad reclamandum
orti sunt qui plerumque per interrete omnes recusationes
proponunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|