Annus
2 0 1 3


Assad pacta de armis Chemicis servabit

Assad pacta de armis Chemicis servabit

Praeses Bashar al Assad in percontatione televisifica Damasci dictata se pacta ab Ordine Nationum Unitarum atque Syris subscripta observaturum esse de armis chemicis tollendis affirmavit: immo pactionem inter omnes nationes de illorum comparatione usuque  factam esse antequam Nationum Unitarum consilium acceptum esset. Numquam autem exercitum arma chemica adhibuisse. At illis tromocratas usos, de re certis documentis oblatis.

Deinde libera comitia se concessurum esse promisit: sed antea expellere tromocratas opus esse ac impedire ne arma neu belli apparatus ab exteris pervenirent. Qua re expedita unum iter persequendum, id esse nova suffragia habere. “Ego fidem exsolvam: alia optio non est”.

Tandem Assad suam sententiam tulit de re Persarum politica: quod inter se Baracus Obama ac novus praeses Iranianus Rohani partim congruant, bonum esse. Ipse, si Civitates Unitae sincerae fidei sint, putat bene res eventuras non modo pro Syriae discrimine sed etiam aliis Medii Orientis difficultatibus.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae