Annus
2 0 1 3


De nova petitione Keniana adversus tromocratas

De nova petitione Keniana adversus tromocratas

Custodes publici ad hoc parati vulgo nominati “capita coriacea” novum impetum fecerunt contra armatorum manipulum a die Saturni conclusum in forum mercatorium (Westgate) urbis capitis Nairobi una cum magno obsidum numero. Ut a testibus comprobatum est, prima luce utrique arma ignivoma disploserunt inter se acriter pugnantes, deinde tres diruptiones auditae sunt.

Petitionem tromocraticam sibi vindicavit factio Shabaab finitimae Somaliae quae usque ad hoc tempus effecit ut LXVIII perirent, simulque centena vulnerarentur. Auctoritates Kenianae auxilio securitatis peritorum Civitatum Unitarum et rei publicae Israëlis affirmaverunt magnam obsidum partem solutam esse et tromocratas saeptos esse. Tamen incertus est captivorum numerus qui adhuc in foro mercatorio permaneant. Maxime laborantes nonnulli existimantur in quadam magna sede mercatoria quorum corpori materies displosiva adligata esse. Ultima incursio fulminea videtur vespere incepta.

Petitionem vindicantes causam tulerunt expeditionem Kenianam in Somaliam missam, tamen participes incursus a compluribus nationibus dicuntur advenisse.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae