Annus
2 0 1 3


Caedes fasctae sunt in tribus stationibus .

Caedes factae sunt in tribus stationibus ...

... militaribus in Iemenia meridionali

LVI homines interfecti sunt in Iemenia meridionali: tres stationes militum sicarii aggressi sunt, quos auctoritates gregis tromocratici Al Caëdae esse rentur. In castris apud oppidum Kampum duodequadraginta milites occisi sunt, posteaquam duae autoraedae materia displosiva refertae nebula adiuvante a tromocratis ductae altera intus altera ad portas diruptae sunt; fere idem facinus perpetratum est Al Nukeimae, ubi milites ex viatoribus petere solebant ut documenta sua ostenderent: ibi decem victimae computantur. Apud vero castra Maifae sclopetationibus octo milites necati sunt.

Pro certo habent auctoritates ream tantorum facinorum Al Caëdae legionem illam fuisse, quae in paeninsula Arabica scelera immania eiusdem generis iam perfecerit; quae, post mortem Osamae bin Laden vehementer percussa, ob motus seditiosos ante biennium contra reipublicae praesidem exortos excitata, ad pristinum vigorem restituatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae