Annus
2 0 1 3


Putin denuo Americanos monet,

Putin denuo Americanos monet, ne Syros aggrediantur

Vladimirus Putin, cum nuntio in actis diurnis „New York Times“ edito res, quae in Syria geruntur, interpretaretur, cives Americanos monuit, ne ictum, qui Syris pararetur, probarent. Impetu facto nihil eventurum esse, nisi ut civitate Syra praeter modum laborante bellum civile denuo augeretur. Non esse dubium, quin in eo bello arma chemica essent adhibita; sed nullam esse causam, cur quis crederet exercitum Syrum iis armis usum esse. Multo veri similius esse seditiosos id fecisse, ut intercessionem Americanorum provocarent. Quod Americani hanc sibi ascivissent consuetudinem, ut bellis internis, ubicumque gererentur, vi armisque se immiscerent, summae sibi esse sollicitudini. Ubique gentium numerum in dies crescere eorum, qui de Civitatibus Unitis sentirent veluti de civitate, quae nulla re nisi vi ac saevitia confideret.

Interim Russi consilium quattuor graduum proposuerunt ad arma chemica Syrorum tollenda. De ea re Sergius Lawrow cum collega suo Americano Genavae aget.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae